NAVIS

NAVIS
I.
NAVIS
cuius inventum suerit, diximus supra. Longam primus Iason exstruxisse dicitur, circa Pelium montem, et magnitudine et reliquô apparatu consuetum eô tempore modum excedentem, quod illius aetatis homines ratibus fere et parvis acatiis vehi mos esfet, Diodorus Sic. Biblioth. l. 5. Nomen navi Argo fuit, quam ab Argo quodam architecto idem, et Apollonius Argonautic. l. 1. Phryxi filio Pherecydes; a Graeca voce ἀργὸς, i. e. celer, alii, Cicero inde, quod Argivi in ea delecti viri vecti petebant pellem inauratam arietis, sic dictam ait Tusculan. I. Inci abantur hae naves remis. Liv. Dec. 3. l. 7. Inde Tarentum profectus in ipsis faucibus portus posuit castra, naves, quas Livias iuvandis commeatibus habaerat, partim machinationibus onerat, apparatuque moenium oppugnandorum, partim tormentis et saxis omnique missilium telorum genere instruit, onerarias quoque, non eas solum, quoe remis agerentur. Et μακρὰ πλοῖα appellabantur Graecis, Polybio l. 6. Appiano de Bello Civ. Aliis: μακραὶ νῆες Herodoto in Clio, ad differentiam ςτρογγύλων seu onerariarum, cum Phoccenses, Graecorum primos, longis navigationibus usos, Adriaticum Tyrrhenumque mare, Hiberiam atque Tartessum occupâsse, dicens, εναυτίλλοντο δὲ, inquit, οὐ ςτρογγύλῃσι ναυσὶν, ἀλλὰ πεντηκοντόρῃσι, navigabant autem non onerariis navibus, sed actuariis, quoe quinquagintoe remis agerentur. Et quidem minores plerumque viginti, triginta aut quinquaginta remis agebantur, dictae hinc Graecis ἐικόσοροι, τριακόντοροι, et πεντηκόντοροι, cuiusmodi sunt eae, quas Veneti barcas longas vocant. Eaedem communi appellatione μονήρη vocabantur, quoniam, licet plurigbus agerentur remis, unicôtamen per transtra et sedilia remô, non binis aut ternis aut etiam pluribus simul incitabantur: quae fortasse κέλητες etiam dictae sunt, ab equis celitibus tran slatione sumpti; item μονόκροτοι, Straboni l. 7. Illae vero, quae binis remis agebantur, a Romanis dictae sunt, Biremes; Graece δίκροτα πλοῖα, dicrota quoque Ciceroni Ep. ad Attic. l. 16. Ep. 4. Nam et ipse Domitius bona habet plane dicrota, suntque navigia proeterea luculenta Sex. Buciali. Vide etiam A. Hirrium, c. 16. Bell. Alex. Biremes autem leves, uti vocat Liv. Dec. 3. l. 4. Liburnicas nuncupatas esse Romanis, Appianus docet in Illyric. Quae trinis incitabautur, τριήρεις Graecis, triremes Latinis vocatae sunt, quales primum apud Corinthum in Graecia aedisicatas esse, ab Aminocle, legimus apud Plin. l. 7. c. 56. Quae quaternis, τετρήρεις, i. e. quadriremes; cuiusmodi navem insignem Tullius memorat, 7. Verr. Princeps Cleomenes in quadriremi Centuripina malum erigi, vela fieri, proecidi anchoras imperavit: et simul ut se sequerentur, signum dari iussit: hoec Centuripina ndvis erat incredibili celeritate velis: nam scire istô Proetore nemo poterat, quid quoeque navis remis facere posset. Et paulo post, Erat enim sola navis constrata, et ita magna, ut propugnaculo coeteris esse posset. Ubi cum constratam eam dicit, videtur eadem fuisse cum illa, quam tectam appellat Caesar de Bell Civ. l. 3. c. 15. cuiusmoditectas longas invenere Thasii. Nam antea ex prora tantum et puppi pugnabatur, Plin. ubi supra. Sed et minores nonnumquam tegi consuevisse invenimus. Constratae vero naves, Graece κατάφρακτοι,
dicebantur co quod habebant καταςτρώματα, ad quod quadriremes maxime erant aptae etc. De reliquis vide strictim agentem Plin. loco cit. et prolixius Bayfium infra laudandum. Addam saltem. Ptolemaeum Philopatorem 40. ordinum navem aedificandam curâsse, quae in longitudinem quidem producta ad cubitos 280. altitudinem autem ad summitatem usque navis, duodequinquaginta cubitorum: instructa erat quadringentis nautis, extra remiges. qui 4000. numerô erant. Capiebat praeter hos in aditibus una et catastromate armatos milites paulo minus ter millenis. Verum spectaculo illa magis, quam usui fuit, Athen. l. 5. Vide infra Thalamegos. Solebant autem navibus Veteres imponere turres ad libram, quae ob id turritoe dictae Virgilio l. 8. Aen. v. 693. ideque non solum ad proram, sed etiam ad puppim, utilegimusapud Appianum. Cuiusmodi turres habuisse Antonianas, in pugna Actiaca, liquet ex Dione. Addebant et rostra, non solum maioribus, sed et minoribus actuariis; quae quia ex aere fiebant, hinc rostratoe, a rostro; oeratoe, ab aere, dictaesunt. Appianus Χαλκεμβόλους vocat in Mithridatico. Praetoriam vero navem, Graeci ναυαρχίδα vocant, Itali vulgo Capitaneam. Sed et praedatoriae erant, quae longis merito annumerandae: de quibus Liv. Dec. 3. l. 9. et Dec. 4. l. 4. ubi piraticas illas vocat. Idem Celoces appellat et Lembos, Dec. 3. l. 1. ubi tamen videtur celoces ponere, inter eas, quae non erant longae. Myoparones Tullius 5. Verr. Phaselos, Appianus: sed e quo conicias, phaselos habuisse formam mixtam ex oneraria et longa triremi: quales galeones recentior aetas dixit. Porro ad belli usum necessariae fuere et eae naves, quas hippagines dixerunt, Graece ἱππηγοὺς, Polyb. l. 1. hippagogas Liv. Dec. 5. l. 4. a transportandis equis; quae remulco trahebantur etc. Atque haec de Longis navibus. At quae oneri ferendo erant, Onerarioe Latinis, graves Coesart, φορτηγοὶ Graecis dictae, item γαυλοὶ, remis non agebantur. Quarum, quae ad frumentum vehendum aptae, Frumentarioe apud Latinos, Σιτηγοὶ apud Graecos, occurrunt vocatae: Thucydides ὁλκάδας vocat l. 6. Ο῾πλιταγωγοὶ vero eidem ibid. dicuntur, quae ad vehendos milites paratae erant; quas et ςτρατιωτίδας vocat l. 8. Erant et Corbita, et Cybea inter onerarias, quarum mentio apud Ciceron. l. 16. ad. Attic. Ep. 6. et 7. Verr. Navis vinariae, meminit Ulpianus l. Vulgar. fs. de surt. Palearum navis, Cicer. de Fin. l. 1. Praeter has Piscatorioe naves, quae piscium capiendorum causâ paratae sunt, occurrunt, apud Liv. iterum Dec. 3. l. 3. inter quas Cymbae fuêre, Cic. de Offic. l. 3. et Lenunculi, Caesar Bell. Civ. l. 2. c. 43. item Scaphae, Iustin. l. 2. c. 13. Sed et Actuarias voluptatis cau???â memorat IC. l. 2. tr. de captiv. etc. lib. 49. ff. et anteeum Cicero pro Caelio. Dicta autem Actuaria navigia sunt, quod remis agerentur, Liv.
Dec. 3. l. 10. quae tamen a Longis fuisse diversa, discas ex Caefare Commentar. l. 5. c. 2. Vectoria enim is graviaque ea vocat, etiamsi remis agerentur. Graeci ἐπιβατίδας dixêre, quasi ad ἐπιβάτας solum, i. e. vectores, traiciendos: item κωπήρη, ut Thucydides maxime et Plut. De Voluptartis autem, latius infra dicemus. Et hactenus
quidem dictarum materia pmus antiquitus fuit. Ut de Fluviatilibus aliquid addam, ποτάμια πλοῖα illa vocat Diodor. l. 20. ebi Semiramidem huiusmodi navigia διαίρετα καὶπάλιν ἁρμιοζόμενα, quae facile solverentur et iterum, ubiopus esset, compingerentur, conctrui curôsse tradit. Strabo πάκτωνας vocare videtur l. 17. Pertinent huc Lintres, quae remis agebantur, memoratae Caefari l. 1. c. 17. Quem in usum fiebant naves viriles e corio, in Britannico Oceano, Plinii tempore: in Nilo, ex papyro et seirop et arundine. Herodotus in Clio, eiusmodinaves Babyloniorum, circulari formô easque ex aluta, pulchre describit, quem vide. Rates, Scaphoe, aliae. Quarum plerarumqueiconem, ex antiquis monumentis, ut et plura hanc in rem, inprimis etiam de Naviiim partibus, exhibet Lazarus Bayfius l. de Re Navali. Vide quoque C. Erasimum Michaelium Laetum de Re Nautica, Ioann. Meursium ad Lycophronem, Salmas. ad Solin. p. 1110. et seqq. et hîc passim. De ornatu Navium diximus aliquid supra, in voce Naufrugium. Adiciam aliquid de coronatione earum. Et quidem, Athenienses, instructâ classe, adversus Syracusios, cum adhuc essent in portu, inter coetera alacritatis argumenta, illas coronarunt, apud Diodorum Sic. l. 13. Hinc Virgilius Aen. l. 4. v. 417.
---------- vocat iam carbasus auras,
Puppibus et laeti nautae imposuêre coronas.
Magis, post navigationem feliciter peractam. Propert. l. 3. Eleg. 23. v. 15.
Ecce coronatae portum tetigêre carinae.
Inprimis, quae victoriam essent adeptae. Unde apud Silium Ital. l. 11. v. 586.
---------- Lauro redimita subibat
Optatos puppis portus; pelagoque micabant
Captiva arma procul celsâ fulgentia prorâ.
Sed et, quae sacra ucherent, Θεωρίδες seu Ι῾εραγωγοὶ dictae Graecis: uti de nave, quae matrem Deorum Romam vehebat, legimus apud Ovidium Fastor. l. 3. de lintribus sacras epulas serentibus l. 6. de nave Athenionsium, quotannis Delum mitti folita, de qua diximus in voce Theori. Neque solum Naves, sed et Tuteloe coronabantur, h. e. Numina illarum tutelaria. Val. Flaccus, Argonaut. l. 1. v. 301.
Visa coronatae fulgens tutela carinae.
Ipsi quoque navigantes, uti de Carthaginiensium illo Navarcho legimus apud Plut. in Timoleonte, qui, ut imponeret Syracusanis, iussit nautas coronari, ornavitque triremes scutis Graecanicis et Phoenicum, eoque ornatu Syracusas navigavit. At qui longinquae navigationi fese permittebant, velut naufragii pericula adeuntes, a coronis abstinebant, atque tum, cum e portu egrederentur, plausu excitatô, multas Diis Servatorib. preccs fundebant, Ε᾿υφημοῦντες αἥσιον τὸν πλοῦνγενέςθαι, quo prosperâ navigatione uti liceret, Achill. Tatius l. 2. e navi insuper columbam emittebant, uti de Asclepiade obseravit Scholiastes Apollonii Rhodii. In quo ritu vestigium forte veteris historiae sacrae, de columba Noahi etc. Vide Paschalium in Coronarum'libris, et hîc passim, in vocibus Acrostolion, Naves, Naulum, Nautoe, Nautica ars, Pegasus, Parasema, item Tutela, Velum: uti de more Veterum Clypeis naves muniendi, voce Clypeus et infra Pavilarii, causam de nave dicendi tempore ἀπενιαυτισμοῦ, in Homicidii causa. Desertores, Delatores, Christianos sub Imperatorib. idololatris Navi vetustoe impositos ventis permittendi, aliquid infra lemmate, Vetus Consul. Nec omittenda, quae Navibus infesta esse omni aevô voluerunt hostes. Et quidem fictilia vasa serpentibus plena in Pergamenorum naves conici iufsit Hannibal, insigni astu, apud Nepotem in eo c. 10. etc. Iustin. l. 32. c. 4. Frontinum Stratagem. l. 4. c. 7. Galenum de Theriaca ad Pison. Alios: quorum locô sunt qui nepas, scorpiones, et id genus adhibuerunt. Iam ne incedere in Navibus possent. etiam murices in illas coniectabant, Leone teste, Caesar apud Actium, olliclas carbonum picisque plenas eminus in naves adverfas tormentis eiaculatus est, apud Dionem l. 71. Leo praecepit, ut calce vivâ replerentur: cuius pulvere e vasis confractis emisso suffo carentur hostes spiritusque intercluderetur. Callinicus Syrus, qui principatu Constantini Pogonati floruit, igne Graecô a se excogitatô Cretensium 20. naves sine labore, exussit, apud Zonaram, Nicetam tom. 3. Cedrenum, alios. Simile quid de Pisistrato Rhodiorum Navarcho legas apud Suldam, in πυρφόρος κήμος. Archimedes caustica specula cô sine, non sine successu, adhibuit etc. De Atrenis, in obsidione Severianorum, Annibalis stratagema imitantibus, vide Herodianum l. 3. NAVIUM SPECIES QUAEDAM, QUARUM NONNULLAE IAM MEMORATAE, ET CELEBRIORUM ALIARUM NOMINA,
Alexandrina, in specie dicta est, quae prius Syracusia appellata, ab Hierone Siciliae Regedono missa est Ptolemaeo Philopatori. Huius auctor Archimedes, materia ex Aetna, quae ad triremes 60. suffecisset: remiges ex Italia: rudentes ex Iberia: cannabis et iuniperus e Rhodano, coetera ex aliis orbis partibus petita, Reliquam eius descriptionem Vide apud Preyelium l. cit. p. 626. et seqq.
Arca Noahi, navium omnium primigenia, cuius adhuc rudera quaedam in Armenia asservari dicuntur, describitur Gen. c. 6.
Argo, quam Lycophron λάληθρον κίςςαν, i. e. loquacem picam vocat, quod loquacem malum e quercu Dodonaea habuerit; Graecorum
opinione, inhospitalis prima Ponti sinus patesecit, Phaedr. l. 4. Fab. 6. Eius naupegus Argus, gubernator Tiphys, dux Iason fuit. Vide suô locô.
Barbota, vide supra.
Baris, Aegyptii navigii genus, quô cadavera demortuorum in locum sepulturae devehebantur. In cuiusmodi navis genere Orum seu Harpocratem iacentem, exhibet gemma Nic. Fabricii Peireseii, apud Bartholinum de puerp. Veter.
Bernae A. C. 1462. inventa navis est subterraneis metallorum cumiculis fodiendis, sub ima terra ad brachia 100. lignea fuit, anchoraferrea, vela ex tela, sed ormnia vetustate consumpta: Visebantur tamen adhuc quadraginta hominum ossa, Brpt. Ful. gosus, apud praesatum Preyelium p. 634.
Bubulis utribus contabulatarum ratium, meminit Solin. c. 60.
Bucentaurus, sacra Venetorum navisest, quâ in urbem advenientes exteri Principes vehi: et quotannis Dux, cum Senatu, die Ascenfionis mare subire, illudque magnâ pompâ sibi despondere, iniectô annulô aurcô, cum supplicationibus devotis, solent. Vide supra suô locô.
Cacofoga, navis Hispanicae nomen, quae praeter gemmasac uniones in primis, optimi auri 80. libras, argenti signati factique 13. arcas et argenti infecti vim tantam, quanta navi in faburram sufficeret, vehens: cum in Fr. Draki Archithalaffi Anglici manus pervenisset, mediastini Hispani iocus non illepidus ad Victorem fuit: Nostroe navis nomen iam taoe resignamus: nostra Cacoplata, i. e. Argentica ea demceps vocabitur: tua autem Cacofoga, i. e. Ignicaca ut vocaretur, captâ nostrâ, meruit. Lansius Orat. pro Britannia.
Caesar, victô in Pharsalia Pompciô, inter spolia, navem reperit dumetis consitam in qua omnis generis pomiferae arbores, pendente e ramis fructu. Prevelius p. 632.
Caius Caligula de cedris Liburnicas, gemmatis puppibus, versicoloribus velis, magnâ thermarum et tricliniorum laxitate, vitium insuper arborumque varietate, fabricavit, quibus discumbens de die inter choros ac symphonias, littora Campaniae peragraret, Idem p. 631. Eiusdem iussu ab Aegypto navis Ostiam advecta, 120. modios lentis pro saburra habuit: submersaque maximam partem Ostiensis portus tenuit. Idem ib.
Camera, genus navigii Tacito memoratum Histor. l. 3. Vide supra.
Caudicariae dictae sunt, scaphae minores quae ex tabulis crassioribus factae, annonam navibus maioribus ex variis Orbis partibus Tiberim usque advectam, porro in Urbem devehebant. Ioh. Rosin. l. 7. c. 38.
Celoces, naves breves, a celeritate dictae. Idem l. 10. c. 20. At Monimutensi l. 6. c. 10. naves longae 3. quibus Britanniam primô Saxones sunt ingressi, ducibus Horsô et Hengistô, Celoces et in MS. Civiles dicuntur, apud Spelmannum Glossar.
Cogo, vide supra,
Colimpha, ibid.
Conchas Indicimaris, inter Insulas Rubri praecipuê maris, cymbarum loco inservire, testatur Plin. l. 9. c. 10. et l. 6. c. 22. ac 25.
Cupa, vide supra.
Diony sius Tyrannus cum Siciliam fugeret, navi 6000. hominum capaci exceptus est. Preyelius p. 632.
Dromo, ἀπὸ τοῦ δρόμου, quasi navis cursoria, cuius meminit Cassiodor. Vat. Ep. l. 5. Ep. 16. et 17. idem cum lembo videtur, Dempstero in Rosin. l. 7. c. 32. Vide supra Dromones.
Fiscella scirpea, in qua Moyses expofitus, navigii quoque formam habuisse videtur, ex papyro. Quod genus Nilo familiare fuisse, patct ex Esai. c. 18. v. 2. ubi Vulgatus, Qui mittit in mare legatos et in vasis papyri super aquas. Unde Lucan. l. 4. v. 135. Sic cum tenet omnia Nilus, Conseritur bibulâ Memphitis cymba papyro, Bartholin. de puerp. Veter.
Gata, vide supra.
Gaulia, ibidem.
Gondola, similiter.
Hemioliae, ἡμιολίαι, apud Appianum Mithrid. quae a puppi ad malum binisremis, a malo ad proram unicô tantum per transtra remô agebantur.
Hiero, vide supra Alexandrina.
Lembus, navis piratica, viminibus contexta, forte idem cum Myoparone. Servius ad Georgic. l. 1. v. 201. interpretatur, genus navigii admodum breve. Idem cum Dromone, de quo supra. Lenunculi, quoque meminit Marcellin. l. 14. dum piscatorios quoerunt Lenunculos etc.
Liburnicae, vide supra.
Longae naves, vide supra.
Lucullus, exstruxit triremem tantaevastitatis, ut in ea, velut in Circo, aut Arena, venationesfierent. A. Preyelius p. 632.
Lusoriae, vide supra.
Monoxylon, vide ibi.
Myoparones, naviculoe piratarum. Hieron. in vita Hilarionis: quasi μυῶνες; ab angustia, et Parones, ab Insul. Paro, Scaliger in Festum Pomp. l. 11. Vide Cic. de Rep. l. 3.
Myrmecidis navis, apiculae alis tegebatur tota, adeo ingeniose exigua fuit. Preyelius p. 631.
Nero, conspectâ in Amphitheatro nave, quae sponte solveretur et belluis quibusdam ad certamen emissis, rediret integra, similem ei, in qua inater periret, exstruxit. Idem p. 620.
Parada, vide infra suô locô.
Philopator, Aegypti Rexnavem condidit longam 280. cubitos. latam 38. ad acrostolion usque 53. cubitorum, in qua 4000. remigum, totidem milites, mediastini 400. eâ partê, quâ remi collocantur: in media parte, sub transtris, alia hominum turba, arma et commeatus ingens. Idem p. 621. Idem aliam, Thalamegon nomine, excogitavit. Vide infra.
Plicatiles, apud Plin. l. 5. c. 9. ubi de Aethiopibus, apud
Nilum, naves suas plicatiles humeris transferunt, quoties ad cataractas ventum est. Sic Alexander naves struxisse, quoe solutoe plaustris vehi possent rursusque coniungi, legitur apud Curtium l. 8. c. 10.
Publicanus; nomen praetoriae fuit navis Franc. Draki, Iasonis Anglici, quâ totum is terrarum Orbem circumnavigavit, insigni ceremoniâ in perpetuana rei memoriam, ab Elisabetha Regina consecrata. Lansius pro Britann.
Romanidudum navem, quâ Saturnus in Italiam venit, sacram habuêre: ut et alias, quibus simulacra Matris Deûm e Pessinunte, et Aesculapii ex Epidauro, Romam deportata sunt. Preyelius p. 633.
Saturnus, vide pauloante.
Sesostris, antiquissimus Aegyptiorum Rex navim e cedro 280. cubitorum, deauratam exterius, interius deargentatam obtulit dedicavitque Deo, qui Thebis colebatur, Idem ibid.
Sinensium Praefectorum regiae naves, nî oculis subiciantur, superant omnem fidem: Eas accurate describit Preyelius p. 614. Cedunt tamen iis, quae pisces Savel et sericos pannos ad Regiam ferunt, undiquaque deauratae, rubrôque colore depictae. Sic in Nankinga, ad Sucheu, naves sunt quamplurimae, solis voluptatibus dicatae, quae magnisicae magis domus, quam navigia dicenda. Fokiena tot naves habet, ut Imperatori, in Iapones bellum meditanti, pontem haec provincia obtulerit, colligatis inter se navibus, ex hac in Iaponiam usque Insulam fabricandum, si mare eum pateretur, Inprimis parvarum navicularum, quibus flumen quantumvis violentum dextre enavigant, rarum apud illos artisicium est: Hae clavum, ut aliae, non habent, sed duos funes longissime porrectos, ad puppim unum, ad proram alterum; quibus per saxa et scopulos prominentes facillime ac velocissime naves, ac sifrenô equos continerent, dirigunt, cum saepe inter saxa vix tantus sit canalis, ut ad scapham ipsam capiendam sufficere videatur, atque illa undique navem cingant. Unde natum apud illos diverbium: Nautas esse ferreos, naves vero papyraceas, eo quod tenuibus et minime resistentibus constent asseribus, imo ne clavis quidem compaginatis, sed vimine quôdam lentissimô; unde, tametsi in saxa impingat navis, raro tamen rumpitur, etc. Idem p. 614. et seqq.
Solutilis, vide paulo supra, Nero.
Sutiles, erant veterum Britannorum, e vimine contextae et corio circumsutae, ut refert Plin. l. 4. c. 16. Isidor. in Glossis vocat Carabos: qui l. 19. c. 1. Myoparones, hoc modo compactos, Germanorum piratis; in Oceani littoribus, tribuit. Vimineos alveos, tergoribus bubulis circumdatos, vocat Solinus c. 25. Vide quoque Beroaldum Annetat, in Servium §. 12. Festum Avienum in ora marit. Virg. l. 6. Aen. Sidonium Apoll. carm. 7. v. 374. Lucanum inprimis Pharsal. l. 1. v. 131.
Tactae naves, vide supra, it. voce Barbota.
Thalamegos, vide infra.
Theoris, Graece Θεωρὶς, aliis Δηλιὰς, navis dicta est, quâ Theseus Virgines Minotauro distinatas, hôc victô, Athenas olim reduxerat: Hâcquotannis Deliorum festo Theori Delum vehebantur. Praeter eam 4. aliae naves Athenis sacrae fuêre, Paralos videl. Antigonis, Ptolemais et Ammonis. Vide in voce, Theori.
e Trunco navis. vide infra.
Turritae naves, vide supra.
Vitiles naves, apud Plin. loc. cit. Vide Sutiles.
II.
NAVIS
pars Aedis sacrae, in qua plebs consistit. Ordericus Vitalis l. 11. Navem quoque Basilica auxit. Ostiensis l. 3. c. 27. Fenesbras omnes et Navis et Tituli plumbo ac vitro compactis inclusit. Sugerius l. de Administr. sua, c. 29. Media Ecclesioe testudo, quam dicunt Navim. Chronicon Moriniacense l. 2. Exterius etiam tabernaculum, quod Ecclesioe Navis a populo appellabatur, consummationis perfectionem acceperat, etc. Originem vocis ex Graeco quidam arcessunt; et Bernardinus Baldus ad Vitruv. scribit, quod Itali dicunt Naves aut Navatas Templorum, a ναὸς, Graecâ voce Templum denotante, emanâsse. Sed Salmas. ad Solm. hanc partem Templi ita dictam vult, quod camera eius velut navium carina sit; ex Salustio Bell. Iugurth. c. 18. ubi de mapalium Africanorum cameris: Oblonga incurvis lateribus, tecta quasi navium carinoe sunt. Certe Navim in aedibus Sacris, pro camera, usurpâsse videtur Anastasius in Leone III. Pontif. Ex quibus confici videtur, longiori aedium sacrarum parti, Navis nomenclaturam post ea inditam, tum, quod in ea operosior maiorque sit concameratio, tum etiam quod ex sua longitudine navis carinam referat. Non desunt tamen, qui ex Graeco ναὸς vocis etymon hauriant, quô nomine apud recentiores Graecos ea pars Templi donatur, seu quod pars amplior sit ναοῦ, h. e. oedis sacroe: seu vox ipsa ναὸς hâc notiotione a ναῦς, navis, ortum habeat etc. In Testamento Philippi Episc. Bellovacensis, A. C. 1217. Do lego Ecclesioe D. Petri Belvacensis --- calicem unum aureum et Navem argenteam, et Missale etc. videtur Navis sumi pro navicula, in qua tus asservatur: Italis Navetta, Tertulliano de Adorat. Gentil. c. 9. Acerra. Nam et Navis dicitur, in Concilio Mertonensi A. C. 1300. c. 4. Thuribulum cum navi et ture. Potest praeterea sumi, pro eo, quod in aulis Principum Nef vocant, abaci scil. argentei specie, in navis formam tonfecti, in quo vasa ad potum reponuntur, in ipsa interdum mensa. Navis auri, apud Glabrum Rodulfum l. 2. c. 2. At Henricus (Imperator) cernens amici (Roberti Regis Franciae) liberalitatem, suscepit ex illis tantum librum Euangelii, --- uxor vero illius pares auri tantum naves accepit; coetera autem egrediens in gratia dimisit. Sequenti igitur die iterum Rex Robertus cum Episcopis ad Imperatoris tentoria transiens, qui eum satis sublime suscipiens, expletoque simul prandiô, centum libras ei ex auro puro obtulit; Rex quoque pares tantum auri naves ex illo sumpsit; firmatôque uterque pactô amicitioe rediêre ad propria. Car. du Fresne Glossar. Vide quoque Salmas. ad Solin. p. 1216. et seqq.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • Navis — Navis …   Deutsch Wikipedia

  • Navis — Navis …   Wikipedia

  • Navis — Blason de Navis …   Wikipédia en Français

  • Nävis — est une série de bande dessinée de science fiction. Scénario : Jean David Morvan, Philippe Buchet Dessins : José Luis Munuera Couleurs : Christian Lerolle Sommaire 1 Analyse 2 Albums 3 Publication …   Wikipédia en Français

  • Navis — es el nombre genérico que los romanos aplicaban a toda embarcación. Tipos de navis Las navis de diferentes clases se distinguían con los adjetivos siguientes: Actuario Aerata, de espolón de bronce Aperta, sin cubierta Biprora, de dos proas… …   Wikipedia Español

  • Navis — (lat.), Schiff …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Nävis — Sillage (französisch für „Kielwasser“) ist eine französische Comic Serie von Zeichner Philippe Buchet und Jean David Morvan (Szenario), die erstmals 1998 erschien. Sie handelt von dem jungen Menschenmädchen Nävis, die nach dem Absturz ihres… …   Deutsch Wikipedia

  • Navis — Original name in latin Navis Name in other language State code AT Continent/City Europe/Vienna longitude 47.11667 latitude 11.53333 altitude 1753 Population 0 Date 2011 07 31 …   Cities with a population over 1000 database

  • Navis Logistics Network — Type Franchise Industry Packaging, Shipping Founded 1980, Denver, CO Headquarters Denver, CO, USA Key people Ben Blakley, President CEO …   Wikipedia

  • NAVIS Fracta seu naufragium passa — Fisci olim hodieque apud varias gentes. Refert Sopater et Syrianus in Hermogenem p. 107 Curius Fortunatus Art. Rhetor. l. 1. p. 46. Alii, non res dun. taxat naufragiô deperditas, sed et quae naves naufragium paslae continerent, Publicanorum… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”